2 Chronicles 23:8 — Compare Translations
5 translations compared side by side
Latin - Clementine Vulgata 1598
Fecerunt ergo Levit, et universus Juda, juxta omnia qu prceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas qu sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
Latin - Nova Vulgata 1979
Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
Latin - Vulgata Clementina Hetzenauer Editore 1914
Fecerunt ergo Levitæ, et universus Iuda iuxta omnia, quæ præceperat Ioiada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressuri erant. siquidem Ioiada pontifex non dimiserat abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
Latin - Vulgata Sistina
Fecerunt ergo Levitae, et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressi erant. siquidem Ioiada pontifex non dimiserat abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
Latin - Vulgate Version
fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant