2 Chronicles 24:14 — Compare Translations

5 translations compared side by side

Latin - Clementine Vulgata 1598
Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuni: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phial quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojad.
Latin - Nova Vulgata 1979
Cumque haec complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniae, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialae quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae.
Latin - Vulgata Clementina Hetzenauer Editore 1914
Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Ioiada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadæ.
Latin - Vulgata Sistina
Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Ioiada reliquam partem pecuniae: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialae quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae.
Latin - Vulgate Version
cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae