Numbers 4:14 — Compare Translations
5 translations compared side by side
Latin - Clementine Vulgata 1598
ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.
Latin - Nova Vulgata 1979
ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes.
Latin - Vulgata Clementina Hetzenauer Editore 1914
ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes.
Latin - Vulgata Sistina
ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes.
Latin - Vulgate Version
ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes