bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Clementina Hetzenauer Editore 1914
/
1 Timothy 4
1 Timothy 4
Latin - Vulgata Clementina Hetzenauer Editore 1914
← Chapter 3
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 5 →
1
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
2
in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt veritatem.
4
Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
5
sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
6
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
7
Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
8
Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
9
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
10
In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
11
Præcipe hæc, et doce.
12
Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.
13
Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
14
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
15
Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
16
Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
← Chapter 3
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 5 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6