bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Clementine Vulgata 1598
/
1 Timothy 2
1 Timothy 2
Latin - Clementine Vulgata 1598
← Chapter 1
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 3 →
1
Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:
2
pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:
3
hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
4
qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
5
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
6
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
7
in quo positus sum ego prdicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
8
Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
9
Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
10
sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
11
Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
12
Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
13
Adam enim primus formatus est: deinde Heva:
14
et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prvaricatione fuit.
15
Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
← Chapter 1
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 3 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6