bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Clementine Vulgata 1598
/
2 Samuel 10
2 Samuel 10
Latin - Clementine Vulgata 1598
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 11 →
1
Factum est autem post hc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo.
2
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
3
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te?
4
Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barb eorum et prscidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.
5
Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.
6
Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.
7
Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.
8
Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum port: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
9
Videns igitur Joab quod prparatum esset adversum se prlium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Isral, et instruxit aciem contra Syrum:
10
reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.
11
Et ait Joab: Si prvaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon prvaluerint adversum te, auxiliabor tibi.
12
Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
13
Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie ejus.
14
Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.
15
Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Isral, congregati sunt pariter.
16
Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum: Sobach autem, magister militi Adarezer, erat princeps eorum.
17
Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Isralem, et transivit Jordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum.
18
Fugeruntque Syri a facie Isral, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militi percussit, qui statim mortuus est.
19
Videntes autem universi reges qui erant in prsidio Adarezer, se victos esse ab Isral, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Isral. Et fecerunt pacem cum Isral, et servierunt eis: timueruntque Syri auxilium prbere ultra filiis Ammon.
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 11 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24