bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Clementine Vulgata 1598
/
Joshua 11
Joshua 11
Latin - Clementine Vulgata 1598
← Chapter 10
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 12 →
1
Qu cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:
2
ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare:
3
Chananum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhum atque Hethum ac Pherezum et Jebusum in montanis: Hevum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
4
Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena qu est in littore maris, equi quoque et currus immens multitudinis.
5
Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Isral.
6
Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Isral: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
7
Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
8
tradiditque illos Dominus in manus Isral. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:
9
fecitque sicut prceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
10
Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hc principatum tenebat.
11
Percussitque omnes animas qu ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
12
Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut prceperat ei Moyses famulus Domini.
13
Absque urbibus, qu erant in collibus et in tumulis sit, ceteras succendit Isral: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
14
Omnemque prdam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Isral, cunctis hominibus interfectis.
15
Sicut prceperat Dominus Moysi servo suo, ita prcepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non prteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.
16
Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Isral, et campestria ejus,
17
et partem montis, qu ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
18
Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.
19
Non fuit civitas qu se traderet filiis Isral, prter Hevum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.
20
Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Isral, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut prceperat Dominus Moysi.
21
In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Isral, urbesque eorum delevit.
22
Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Isral: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
23
Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Isral secundum partes et tribus suas: quievitque terra a prliis.
← Chapter 10
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 12 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24