bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Clementine Vulgata 1598
/
Matthew 17
Matthew 17
Latin - Clementine Vulgata 1598
← Chapter 16
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 18 →
1
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
2
et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
3
Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
4
Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eli unum.
5
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
6
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
7
Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
8
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
9
Et descendentibus illis de monte, prcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scrib dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?
11
At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
12
Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo qucumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13
Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
14
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam spe cadit in ignem, et crebro in aquam.
15
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
16
Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
17
Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dmonium, et curatus est puer ex illa hora.
18
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum?
19
Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
20
Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
21
Conversantibus autem eis in Galila, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
22
et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
23
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
24
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prvenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terr a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
25
Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.
26
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.
← Chapter 16
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 18 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28