bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Clementine Vulgata 1598
/
Numbers 10
Numbers 10
Latin - Clementine Vulgata 1598
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 11 →
1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2
Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
3
Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fderis.
4
Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Isral.
5
Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
6
In secundo autem sonitu et pari ululatu tub, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
8
Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9
Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10
Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
11
Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fderis:
12
profectique sunt filii Isral per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13
Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
14
Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
15
In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanal filius Suar.
16
In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17
Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18
Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19
In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20
Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
21
Profectique sunt et Caathit portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
22
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
24
Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25
Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26
In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
27
Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28
Hc sunt castra, et profectiones filiorum Isral per turmas suas quando egrediebantur.
29
Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianit, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israli.
30
Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
31
Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32
Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
33
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fderis Domini prcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
34
Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
35
Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
36
Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Isral.
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 11 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36