bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Clementine Vulgata 1598
/
Titus 3
Titus 3
Latin - Clementine Vulgata 1598
← Chapter 2
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
1
Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
2
neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5
non ex operibus justiti, qu fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
7
ut justificati gratia ipsius, hredes simus secundum spem vit tern.
8
Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus presse qui credunt Deo. Hc sunt bona, et utilia hominibus.
9
Stultas autem qustiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et van.
10
Hreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
11
sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12
Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13
Zenam legisperitum et Apollo sollicite prmitte, ut nihil illis desit.
14
Discant autem et nostri bonis operibus presse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
15
Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
← Chapter 2
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
All chapters:
1
2
3