bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
1 Chronicles 14
1 Chronicles 14
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 13
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 15 →
1
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.
2
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
3
Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;
4
et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,
5
Iebahar et Elisua et Eliphalet,
6
Noga quoque et Napheg et Iaphia,
7
Elisama et Beeliada et Eliphalet.
8
Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9
Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
10
Consuluitque David Deum dicens: " Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ". Et dixit ei Dominus: " Ascende, et tradam eos in manu tua ".
11
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: " Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).
12
Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
13
Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;
14
consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: " Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;
15
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ".
16
Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.
17
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
← Chapter 13
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 15 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29