bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
2 John 1
2 John 1
Latin - Nova Vulgata 1979
Jump to:
Chapter 1
1
Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
2
propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.
3
Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.
4
Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5
Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6
Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7
Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.
8
Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
9
Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.
10
Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec " Ave " ei dixeritis;
11
qui enim dicit illi: " Ave ", communicat operibus illius malignis.
12
Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
13
Salutant te filii sororis tuae electae.
Jump to:
Chapter 1
All chapters:
1