bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Esther 7
Esther 7
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 6
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 8 →
1
Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
2
Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: " Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ".
3
Ad quem illa respondit: " Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro.
4
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem ".
5
Respondensque rex Asuerus ait: " Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere? ".
6
Dixit Esther: " Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman ". Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.
7
Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum.
8
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: " Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ". Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
9
Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: " En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos ". Cui dixit rex: " Appendite eum in eo ".
10
Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.
← Chapter 6
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 8 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10