bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Exodus 19
Exodus 19
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 18
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 20 →
1
Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
2
Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
3
Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait:" Haec dices domui Iacobet annuntiabis filiis Israel:
4
Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis,quomodo portaverim vos super alas aquilarumet adduxerim ad me.
5
Si ergo audieritis vocem meamet custodieritis pactum meum,eritis mihi in peculium de cunctis populis;mea est enim omnis terra.
6
Et vos eritis mihi regnum sacerdotumet gens sancta.Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ".
7
Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus.
8
Responditque universus populus simul: " Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus ". Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum,
9
ait ei Dominus: " Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum ".Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
10
qui dixit ei: " Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua
11
et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12
Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.
13
Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ".
14
Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua,
15
ait ad eos: " Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ".
16
Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
17
Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
18
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
19
Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.
20
Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
21
dixit ad eum: " Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
22
Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ".
23
Dixitque Moyses ad Dominum: " Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ".
24
Cui ait Dominus: " Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ".
25
Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.
← Chapter 18
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 20 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40