bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Hebrews 1
Hebrews 1
Latin - Nova Vulgata 1979
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 2 →
1
Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
2
in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
3
qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
4
tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
5
Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu;ego hodie genui te "et rursum: " Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium "?
6
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei ".
7
Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spirituset ministros suos flammam ignis ";
8
ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,et virga aequitatis virga regni tui.
9
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,propterea unxit te Deus, Deus tuus,oleo exsultationis prae participibus tuis "
10
et: Tu in principio, Domine, terram fundasti;et opera manuum tuarum sunt caeli.
11
Ipsi peribunt, tu autem permanes;et omnes ut vestimentum veterascent,
12
et velut amictum involves eos,sicut vestimentum et mutabuntur.Tu autem idem es, et anni tui non deficient ".
13
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis,donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum "?
14
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 2 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13