bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
James 4
James 4
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 3
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 5 →
1
Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?
2
Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;
3
petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4
Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei?Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
5
Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: " Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ".
6
Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: Deus superbis resistit,humilibus autem dat gratiam ".
7
Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
8
Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
9
Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
10
Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11
Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.
12
Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
13
Age nunc, qui dicitis: " Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ";
14
qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
15
pro eo ut dicatis: " Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ".
16
Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.
17
Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!
← Chapter 3
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 5 →
All chapters:
1
2
3
4
5