bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Malachi 4
Malachi 4
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 3
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
1
Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei.
2
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
3
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
4
et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.
5
Mementote legis Moysi servi mei,cui mandaviin Horeb ad omnem Israelpraecepta et iudicia.
6
Ecce ego mittam vobisEliam prophetam,antequam veniat dies Dominimagnus et horribilis;
7
et convertet cor patrum ad filioset cor filiorum ad patres eorum,ne veniam et percutiamterram anathemate "
← Chapter 3
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
All chapters:
1
2
3
4