bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Matthew 17
Matthew 17
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 16
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 18 →
1
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
2
Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
3
Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
4
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: " Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ".
5
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ".
6
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
7
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: " Surgite et nolite timere ".
8
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
9
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: " Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ".
10
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: " Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ".
11
At ille respondens ait: " Elias quidem venturus est et restituet omnia.
12
Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ".
13
Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
14
Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
15
et dicens: " Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.
16
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ".
17
Respondens autem Iesus ait: " O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ".
18
Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
19
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: " Quare nos non potuimus eicere illum? ".
20
Ille autem dicit illis: " Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicutgranum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis ".
21
()
22
Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: " Filius hominis tradendus est in manus hominum,
23
et occident eum, et tertio die resurget ". Et contristati sunt vehementer.
24
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: " Magister vester non solvit didrachma? ".
25
Ait: " Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: " Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ".
26
Cum autem ille dixisset: " Ab alienis ", dixit illi Iesus: " Ergo liberi sunt filii.
27
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ".
← Chapter 16
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 18 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28