bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
1 Chronicles 23
1 Chronicles 23
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 22
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 24 →
1
Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
2
Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.
3
Numeratique sunt Levitae a viginti annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4
Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: praepositorum autem et iudicum sex millia.
5
Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltes canentes Domino in organis, quae fecerat ad canendum.
6
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
7
Filii Gerson: Leedan, et Semei.
8
Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres.
9
Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
10
Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
11
Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
12
Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor.
13
Filii Amram, Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum.
14
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15
Filii Moysi: Gersom, et Eliezer.
16
Filii Gersom: Subuel primus.
17
Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18
Filii Isaar: Salomith primus.
19
Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20
Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21
Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
22
Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23
Filii Musi: Moholi, et Eder, et Ierimoth, tres.
24
Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra.
25
Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in aeternum.
26
Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum.
27
Iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28
Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
29
Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana et azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30
Levitae vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam
31
tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino.
32
Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
← Chapter 22
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 24 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29