bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
3 John 1
3 John 1
Latin - Vulgata Sistina
Jump to:
Chapter 1
1
Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate.
2
Charissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere, sicut prospere agit anima tua.
3
Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas.
4
Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
5
Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
6
qui testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos, benefaciens, deduces digne Deo.
7
Pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus.
8
Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9
Scripsissem forsitan Ecclesiae: sed is, qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.
10
propter hoc si venero, commonebo eius opera, quae facit: verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant: neque ipse suscipit fratres: et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de Ecclesia eiicit.
11
Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non videt Deum.
12
Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
13
Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
14
Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta tu amicos nominatim.
Jump to:
Chapter 1
All chapters:
1