bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
Deuteronomy 6
Deuteronomy 6
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 5
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 7 →
1
Haec sunt praecepta, et ceremoniae, atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in Terra, ad quam transgredimini possidendam:
2
ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta eius, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
3
Audi Israel, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
4
Audi Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est.
5
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
6
Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo:
7
et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
8
Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
9
scribesque ea in limine, et ostiis domus tuae.
10
Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob: et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
11
domos plenas cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti,
12
et comederis, et saturatus fueris:
13
cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de Terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis.
14
Non ibitis post deos alienos cunctarum Gentium, quae in circuitu vestro sunt:
15
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae.
16
Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
17
Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et ceremonias, quas praecepit tibi:
18
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,
19
ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
20
Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec, et ceremoniae, atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis?
21
dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti:
22
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
23
et eduxit nos inde, ut introductis daret Terram, super qua iuravit patribus nostris.
24
Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
25
Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
← Chapter 5
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 7 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34