bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
Esther 10
Esther 10
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 11 →
1
Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
2
cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
3
et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
4
Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.
5
Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
6
Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
7
Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
8
Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum.
9
Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:
10
et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium.
11
Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus:
12
et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae.
13
Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 11 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16