bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
Genesis 4
Genesis 4
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 3
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 5 →
1
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam: quae concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
2
Rursumque peperit fratrem eius Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
3
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.
4
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius.
5
Ad Cain autem, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
6
Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
7
Nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit? sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius.
8
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
9
Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: Numquid custos fratris mei sum ego?
10
Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
11
Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
12
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
13
Dixitque Cain ad Dominum: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
14
Ecce eiicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
15
Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus in Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
16
Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
17
Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch: et aedificavit civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui, Henoch.
18
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
19
Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
20
Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
21
Et nomen fratris eius Iubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
22
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema.
23
Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
24
Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.
25
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen eius Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
26
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini.
← Chapter 3
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 5 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50