bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
Song of Solomon 2
Song of Solomon 2
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 1
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 3 →
1
Ego flos campi, et lilium convallium.
2
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
3
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.
4
Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
5
Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.
6
Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7
Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
8
Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:
9
similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
10
En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
11
Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.
12
Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:
13
ficus protulit grossos suos: vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, propera amica mea, speciosa mea, et veni:
14
columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15
Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
16
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia
17
donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bethel.
← Chapter 1
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 3 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8