bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Hosea 10
Hosea 10
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 11 →
1
Vitis frondosa Israel,fructum producens sibi;secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,iuxta ubertatem terrae suaedecoravit simulacra.
2
Divisum est cor eorum,nunc poenas solvent;ipse confringet aras eorum,depopulabitur simulacra eorum.
3
Profecto nunc dicent: Non est rex nobis;non enim timemus Dominum,et rex quid faciet nobis? ".
4
Loqui verba, iurare in vanum,ferire foedus;et germinabit quasi venenum iussuper sulcos agri.
5
De vitulo Bethaventrement habitatores Samariae;quia luget super eum populus eius;dum sacerdotes eius super eumexsultant in gloria eius;vere migrabit ab eo.
6
Siquidem et ipse in Assyriam delatus est,munus regi magno;confusio Ephraim capiet,et confundetur Israel in consilio suo.
7
Perit Samaria,rex eius quasi festuca super faciem aquae.
8
Et disperdentur excelsa impietatis,peccatum Israel;spina et tribulus ascendetsuper aras eorum,et dicent montibus: " Operite nos! "et collibus: " Cadite super nos! ".
9
Ex diebus Gabaa peccavit Israel;ibi perstiterunt.Non comprehendet eos in Gabaaproelium super filios iniquitatis?
10
" Iuxta desiderium meum corripiam eos;congregabuntur super eos populi,cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11
Ephraim vitula docta,diligens trituram.Et ego transivi super pulchritudinem colli eius;iunxi Ephraim aratro,arabit Iudas,sarriet sibi Iacob.
12
Seminate vobis in iustitia,metite secundum caritatem;innovate vobis novale.Tempus est requirendi Dominum,donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
13
Arastis impietatem,iniquitatem messuistis,comedistis frugem mendacii,quia confisus es in curribus tuis,in multitudine fortium tuorum.
14
Consurget tumultus in populo tuo,et omnes munitiones tuae vastabuntur,sicut vastavit Salman Betharbeelin die proelii,matre super filios allisa.
15
Sic faciet vobis Bethelpropter maximam nequitiam vestram.Mane interibit rex Israel.
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 11 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14