bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Hosea 11
Hosea 11
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 10
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 12 →
1
Cum puer esset Israel, dilexi eumet ex Aegypto vocavi filium meum.
2
Quanto magis vocabam eos,tanto recesserunt a facie mea;ipsi Baalim immolabantet simulacris sacrificabant.
3
Et ego dirigebam gressus Ephraim,portabam eos in brachiis meis,et nescierunt quod curarem eos.
4
In funiculis humanitatis trahebam eos,in vinculis caritatis;et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas,et declinavi ad eum, ut vesceretur.
5
Revertetur in terram Aegypti,et Assur ipse rex eius,quoniam noluerunt converti.
6
Saeviet gladius in civitatibus eiuset consumet garrulos eiuset comedet eos propter consilia eorum.
7
Populus meus pendet ad praevaricandum contra me;vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.
8
Quomodo dabo te, Ephraim,tradam te, Israel?Quomodo dabo te sicut Adama,ponam te ut Seboim?Convertitur in me cor meum,simul exardescit miseratio mea.
9
Non faciam furorem irae meae,non convertar, ut disperdam Ephraim,quoniam Deus egoet non homo,in medio tui Sanctuset non veniam in terrore.
10
Post Dominum ambulabunt;quasi leo rugiet,quia ipse rugiet,et in tremore accurrent filii ab occidente.
11
Et avolabunt quasi avis ex Aegyptoet quasi columba de terra Assyriae;et collocabo eos in domibus suis,dicit Dominus.
← Chapter 10
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 12 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14