bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Numbers 36
Numbers 36
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 35
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
1
Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel
2
atque dixerunt: " Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri;
3
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur.
4
Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum nostrorum auferetur ".
5
Respondit Moyses filiis Israel et, Domino praecipiente, ait: " Recte tribus filiorum Ioseph locuta est,
6
et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant, quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus,
7
ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum; filii Israel adhaerebunt possessioni tribus patrum suorum,
8
et cunctae filiae heredes e filiis Israel maritos e cognatione tribus patrum suorum accipient, ut hereditas permaneat in familiis,
9
nec commisceatur possessio de tribu in tribum alteram, sed filii Israel adhaerebunt possessioni tribuum suarum ".
10
Sicut mandavit Dominus Moysi, sic fecerunt filiae Salphaad
11
et nupserunt Maala et Thersa et Hegla et Melcha et Noa filiis patruorum suorum
12
de familiis Manasse, qui fuit filius Ioseph; et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
13
Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho.
← Chapter 35
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36