bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Numbers 7
Numbers 7
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 6
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 8 →
1
Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius,
2
obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant,
3
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi.
4
Ait autem Dominus ad Moysen:
5
" Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui ".
6
Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7
Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.
8
Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9
Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.
10
Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11
Dixitque Dominus ad Moysen: " Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris ".
12
Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iudae.
13
Fueruntque in ea scutula argentea pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utraque plena simila conspersa oleo in sacrificium,
14
acetabulum ex decem siclis aureis plenum incenso,
15
bos de armento et aries et agnus anniculus in holocaustum
16
hircusque pro peccato;
17
et in sacrificio pacificorum boves duo, arietes quinque, hirci quinque, agni anniculi quinque: haec est oblatio Naasson filii Aminadab.
18
Secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Issachar
19
scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
20
acetabulum aureum habens decem siclos plenum incenso,
21
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
22
hircumque pro peccato;
23
et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.
24
Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
25
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
26
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
27
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
28
hircumque pro peccato;
29
et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon.
30
Die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur
31
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
32
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
33
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
34
hircumque pro peccato;
35
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36
Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
37
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
38
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
39
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
40
hircumque pro peccato;
41
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42
Die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Deuel
43
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
44
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
45
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
46
hircumque pro peccato;
47
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Deuel.
48
Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
49
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
50
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
51
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
52
hircumque pro peccato;
53
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54
Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur
55
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
56
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
57
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
58
hircumque pro peccato;
59
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60
Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
61
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
62
et acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
63
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
64
hircumque pro peccato;
65
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66
Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Ammisaddai
67
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
68
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
69
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
70
hircumque pro peccato;
71
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72
Die undecimo princeps filiorum Aser Phegiel filius Ochran
73
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
74
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
75
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
76
hircumque pro peccato;
77
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78
Die duodecimo princeps filiorum Nephthali Ahira filius Enan
79
obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila oleo conspersa in sacrificium,
80
acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
81
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
82
hircumque pro peccato;
83
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
84
Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim,
85
ita ut centum triginta siclos argenti haberet una scutella, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii;
86
acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti;
87
omnes boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato.
88
In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
← Chapter 6
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 8 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36