bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
1 Corinthians 14
1 Corinthians 14
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 13
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 15 →
1
Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
2
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria.
3
nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.
4
Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, Ecclesiam Dei aedificat.
5
Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis: nisi forte interpretetur ut Ecclesia aedificationem accipiat.
6
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
7
Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara: nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id, quod canitur, aut quod citharizatur?
8
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
9
Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id, quod dicitur? eritis enim in aera loquentes.
10
Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
11
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus:
12
Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis.
13
Et ideo qui loquitur lingua: oret ut interpretetur.
14
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15
Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
16
Ceterum si benedixeris spiritu: quis supplet locum idiotae? quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
17
nam tu quidem bene gratias agis: sed alter non aedificatur.
18
Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
19
Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
20
Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
21
In lege enim scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
22
Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
23
Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent: quid insanitis?
24
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus:
25
occulta enim cordis eius manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuncians quod vere Deus in vobis sit.
26
Quid ergo est, fratres? cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
27
Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
28
Si autem non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur, et Deo.
29
Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri diiudicent.
30
Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
31
Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
32
et spiritus prophetarum prophetis subiectus est.
33
Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo.
34
Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
35
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
36
An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
37
Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
38
Si quis autem ignorat, ignorabitur.
39
Itaque fratres aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
40
Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant in vobis.
← Chapter 13
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 15 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16