bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
1 Corinthians 2
1 Corinthians 2
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 1
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 3 →
1
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuncians vobis testimonium Christi.
2
Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.
3
Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
4
et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus, et virtutis:
5
ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
6
Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur:
7
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
8
quam nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
9
Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum:
10
nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
11
Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
12
Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis:
13
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
14
Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinantur.
15
Spiritualis autem iudicat omnia: et ipse a nemine iudicatur, sicut scriptum est:
16
Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum? Nos autem sensum Christi habemus.
← Chapter 1
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 3 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16