bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
Proverbs 20
Proverbs 20
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 19
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 21 →
1
Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens.
2
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
3
Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4
Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
5
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud.
6
Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet?
7
Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
8
Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
9
Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato?
10
Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
11
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius.
12
Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
13
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14
Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15
Est aurum, et multitudo gemmarum: vas autem pretiosum labia scientiae.
16
Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17
Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os eius calculo.
18
Cogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella.
19
Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20
Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
21
Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
22
Ne dicas: Reddam malum: expecta Dominum, et liberabit te.
23
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona.
24
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
25
Ruina est homini devotare sanctos, et post vota retractare.
26
Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
27
Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.
28
Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
29
Exultatio iuvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum canities.
30
Livor vulneris absterget mala: et plagae in secretioribus ventris.
← Chapter 19
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 21 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31