bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
Proverbs 30
Proverbs 30
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 29
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 31 →
1
Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
2
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
3
Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
4
Quis ascendit in caelum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
5
Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se:
6
ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.
7
Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar.
8
Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria:
9
ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei.
10
Ne accuses servum ad Dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
11
Generatio, quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit.
12
Generatio, quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.
13
Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et palpebrae eius in alta surrectae.
14
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15
Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit.
16
Infernus, et os vulvae, et terra, quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17
Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae.
18
Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
19
Viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20
Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
21
Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
22
Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo:
23
per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominae suae.
24
Quattuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus.
25
Formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi:
26
lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum:
27
regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas:
28
stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.
29
Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter:
30
Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum:
31
gallus succinctus lumbos: et aries: et rex, cui non est, qui resistat ei.
32
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias.
← Chapter 29
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 31 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31