bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Clementine Vulgata 1598
/
Acts 25
Acts 25
Latin - Clementine Vulgata 1598
← Chapter 24
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 26 →
1
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Csarea.
2
Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judorum adversus Paulum: et rogabant eum,
3
postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
4
Festus autem respondit servari Paulum in Csarea: se autem maturius profecturum.
5
Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
6
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Csaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
7
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare:
8
Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judorum, neque in templum, neque in Csarem quidquam peccavi.
9
Festus autem volens gratiam prstare Judis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
10
Dixit autem Paulus: Ad tribunal Csaris sto: ibi me oportet judicari: Judis non nocui, sicut tu melius nosti.
11
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum qu hi accusant me, nemo potest me illis donare. Csarem appello.
12
Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Csarem appellasti? ad Csarem ibis.
13
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Csaream ad salutandum Festum.
14
Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15
de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judorum, postulantes adversus illum damnationem.
16
Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur prsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
17
Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
18
De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
19
Qustiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20
Hsitans autem ego de hujusmodi qustione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
21
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Csarem.
22
Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
23
Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
24
Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
25
Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
26
De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
27
Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
← Chapter 24
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 26 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28