bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
1 Samuel 16
1 Samuel 16
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 15
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 17 →
1
Dixitque Dominus ad Samuelem: " Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ".
2
Et ait Samuel: " Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ". Et ait Dominus: " Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: "Ad immolandum Domino veni".
3
Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ".
4
Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: " Pacificusne ingressus tuus? ".
5
Et ait: " Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ". Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
6
Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: " Absque dubio coram Domino est christus eius! ".
7
Et dixit Dominus ad Samuelem: " Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ".
8
Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: " Nec hunc elegit Dominus ".
9
Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: " Etiam hunc non elegit Dominus ".
10
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: " Non elegit Dominus ex istis ".
11
Dixitque Samuel ad Isai: " Numquid iam completi sunt filii? ". Qui respondit: " Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ". Et ait Samuel ad Isai: " Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ".
12
Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: " Surge, unge eum; ipse est enim ".
13
Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
14
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
15
Dixeruntque servi Saul ad eum: " Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
16
Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ".
17
Et ait Saul ad servos suos: " Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ".
18
Et respondens unus de pueris ait: " Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ".
19
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: " Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ".
20
Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli.
21
Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger.
22
Misitque Saul ad Isai dicens: " Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ".
23
Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
← Chapter 15
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 17 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31