bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
1 Samuel 21
1 Samuel 21
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 20
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 22 →
1
Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem.
2
Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: " Quare tu solus et nullus est tecum? ".
3
Et ait David ad Achimelech sacerdotem: " Rex praecepit mihi negotium et dixit: "Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim"; pueris vero condixi in illum et illum locum.
4
Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ".
5
Et respondens sacerdos David ait ei: " Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? ".
6
Et respondit David sacerdoti et dixit ei: " Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ".
7
Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
8
Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
9
Dixit autem David ad Achimelech: " Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ".
10
Et dixit sacerdos: " Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ". Et ait David: " Non est huic alter similis; da mihi eum ".
11
Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
12
Dixeruntque ei servi Achis: " Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: "Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua"? ".
13
Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
14
Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam.
15
Et ait Achis ad servos suos: " Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?
16
An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ".
← Chapter 20
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 22 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31