bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
1 Samuel 27
1 Samuel 27
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 26
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 28 →
1
Et ait David in corde suo: " Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ".
2
Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.
3
Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.
4
Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum.
5
Dixit autem David ad Achis: " Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? ".
6
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc.
7
Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.
8
Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti.
9
Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.
10
Dicebat autem ei Achis: " In quem irruistis hodie? ". Respondebatque David: " Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni ".
11
Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: " Ne forte loquantur adversum nos: "Haec fecit David" ". Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum.
12
Credidit ergo Achis David dicens: " Valde odiosum se fecit populo suo Israel; eritigitur mihi servus sempiternus ".
← Chapter 26
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 28 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31