bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
2 Chronicles 10
2 Chronicles 10
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 11 →
1
Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem.
2
Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto - fugerat quippe illuc ante Salomonem - statim reversus est;
3
vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes:
4
" Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi ".
5
Qui ait: " Post tres dies revertimini ad me ".Cumque abisset populus,
6
iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: " Quid datis consilii, ut respondeam populo? ".
7
Qui dixerunt ei: " Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore ".
8
At ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius.
9
Dixitque ad eos: " Quid vobis videtur, vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi: "Subleva iugum, quod imposuit nobis pater tuus"? ".
10
Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: " Sic loqueris populo, qui dixit tibi: "Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva", et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei;
11
pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus ".
12
Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: "Revertimini ad me die tertio ".
13
Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum;
14
locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit iugum,quod ego gravius faciam.Pater meus cecidit vos flagellis,ego vero caedam scorpionibus ".
15
Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
16
Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: Non est nobis pars in David,neque hereditas in filio Isai!Revertere in tabernacula tua, Israel!Tu autem vide domum tuam, David! ".Et abiit Israel in tabernacula sua.
17
Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam.
18
Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem.
19
Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc.
← Chapter 9
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 11 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36