bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
2 Chronicles 14
2 Chronicles 14
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 13
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 15 →
1
Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
2
et confregit lapides palosque succidit
3
ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata,
4
et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in pace.
5
Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente.
6
Dixit autem Iudae: " Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum ". Aedificaverunt igitur et prosperati sunt.
7
Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi.
8
Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
9
Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxerunt aciem ad bellum in valle, quae est ad septentrionem Maresa,
10
et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: " Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo ".
11
Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes.
12
Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa
13
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt.
14
Sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Ierusalem.
← Chapter 13
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 15 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36