bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
2 Chronicles 19
2 Chronicles 19
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 18
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 20 →
1
Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in Ierusalem.
2
Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: " Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris;
3
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum ".
4
Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum.
5
Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca.
6
Et praecipiens iudicibus: " Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis.
7
Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum.
8
In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem.
9
Praecepitque eis dicens: " Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
10
Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis.
11
Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis ".
← Chapter 18
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 20 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36