bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Genesis 26
Genesis 26
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 25
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 27 →
1
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara.
2
Apparuitque ei Dominus et ait: " Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi,
3
et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,
4
et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
5
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit ".
6
Mansit itaque Isaac in Geraris.
7
Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est ". Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
8
Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
9
Et, accersito eo, ait: " Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse? ". Respondit: " Timui, ne morerer propter eam ".
10
Dixitque Abimelech: " Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum ". Praecepitque omni populo dicens:
11
" Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur ".
12
Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus.
13
Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
14
habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum.Ob haec invidentes ei Philisthim
15
omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo,
16
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: " Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde ".
17
Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi.
18
Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat.
19
Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae.
20
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: " Nostra est aqua! ". Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo.
21
Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias).
22
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: " Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra ".
23
Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
24
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui.Noli timere, quia tecum sum;benedicam tibiet multiplicabo semen tuumpropter servum meum Abraham ".
25
Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.
26
Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum,
27
et locutus est eis Isaac: " Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis? ".
28
Qui responderunt: " Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus,
29
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini ".
30
Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
31
Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace.
32
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: " Invenimus aquam ".
33
Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem.
34
Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei.
35
Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
← Chapter 25
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 27 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50