bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Genesis 49
Genesis 49
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 48
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 50 →
1
Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: " Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
2
Congregamini et audite, filii Iacob,audite Israel patrem vestrum!
3
Ruben primogenitus meus,tu fortitudo mea et principium roboris mei;prior in dignitate, maior in robore!
4
Ebulliens sicut aqua non excellas,quia ascendisti cubile patris tuiet maculasti stratum meum.
5
Simeon et Levi fratres,vasa violentiae arma eorum.
6
In consilium eorum ne veniat anima mea,et in coetu illorum non sit gloria mea;quia in furore suo occiderunt virumet in voluntate sua subnervaverunt tauros.
7
Maledictus furor eorum, quia pertinax,et indignatio eorum, quia dura!Dividam eos in Iacobet dispergam eos in Israel.
8
Iuda, te laudabunt fratres tui;manus tua in cervicibus inimicorum tuorum;adorabunt te filii patris tui.
9
Catulus leonis Iuda:a praeda, fili mi, ascendisti;requiescens accubuit ut leoet quasi leaena; quis suscitabit eum?
10
Non auferetur sceptrum de Iudaet baculus ducis de pedibus eius,donec veniat ille, cuius est,et cui erit oboedientia gentium;
11
ligans ad vineam pullum suumet ad vitem filium asinae suae,lavabit in vino stolam suamet in sanguine uvae pallium suum;
12
nigriores sunt oculi eius vinoet dentes eius lacte candidiores.
13
Zabulon in litore maris habitabitet in statione navium,pertingens usque ad Sidonem.
14
Issachar asinus fortis,accubans inter caulas
15
vidit requiem quod esset bona,et terram quod optima;et supposuit umerum suum ad portandumfactusque est tributis serviens.
16
Dan iudicabit populum suumsicut una tribuum Israel.
17
Fiat Dan coluber in via,cerastes in semita,mordens calcanea equi,ut cadat ascensor eius retro.
18
Salutare tuum exspectabo, Domine!
19
Gad, latrones aggredientur eum,ipse autem aggredietur calcaneum eorum.
20
Aser, pinguis panis eius,et praebebit delicias regales.
21
Nephthali cerva emissa,dans cornua pulchra.
22
Arbor fructifera Ioseph,arbor fructifera super fontem:rami transcendunt murum.
23
Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt,et adversati sunt illi habentes iacula.
24
Et confractus est arcus eorum,et dissoluti sunt nervi brachiorum eorumper manus Potentis Iacob,per nomen Pastoris, Lapidis Israel.
25
Deus patris tui erit adiutor tuus,et Omnipotens benedicet tibibenedictionibus caeli desuper,benedictionibus abyssi iacentisdeorsum,benedictionibus uberum et vulvae.
26
Benedictiones patris tui confortatae suntsuper benedictiones montium aeternorum,desiderium collium antiquorum;fiant in capite Iosephet in vertice nazaraei inter fratres suos.
27
Beniamin lupus rapax;mane comedet praedamet vespere dividet spolia ".
28
Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis.
29
Et praecepit eis dicens: " Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei
30
contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri;
31
ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ".
32
Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.
← Chapter 48
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 50 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50