bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Genesis 3
Genesis 3
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 2
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 4 →
1
Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: " Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? ".
2
Cui respondit mulier: " De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;
3
de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur ".
4
Dixit autem serpens ad mulierem: " Nequaquam morte moriemini!
5
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum ".
6
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.
7
Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
8
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
9
Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: " Ubi es? ".
10
Qui ait: " Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me ".
11
Cui dixit: " Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti? ".
12
Dixitque Adam: " Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi ".
13
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: " Quid hoc fecisti? ". Quae respondit: " Serpens decepit me, et comedi ".
14
Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus esinter omnia pecoraet omnes bestias agri!Super pectus tuum gradieriset pulverem comedes cunctisdiebus vitae tuae.
15
Inimicitias ponam inter te et mulieremet semen tuum et semen illius;ipsum conteret caput tuum,et tu conteres calcaneum eius ".
16
Mulieri dixit: Multiplicabo aerumnas tuaset conceptus tuos:in dolore paries filios,et ad virum tuum erit appetitus tuus,ipse autem dominabitur tui ".
17
Adae vero dixit: " Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes,maledicta humus propter te!In laboribus comedes ex eacunctis diebus vitae tuae.
18
Spinas et tribulos germinabit tibi,et comedes herbas terrae;
19
in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum,de qua sumptus es,quia pulvis es et in pulverem reverteris ".
20
Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
21
Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.
22
Et ait Dominus Deus: " Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum! ".
23
Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.
24
Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.
← Chapter 2
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 4 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50