bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Genesis 38
Genesis 38
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 37
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 39 →
1
Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram.
2
Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam.
3
Quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.
4
Rursumque concepto fetu, natum filium nominavit Onan.
5
Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit illum.
6
Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.
7
Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est.
8
Dixit ergo Iudas ad Onan: " Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo ".
9
Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur.
10
Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat.
11
Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: " Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus ". Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui.
12
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam.
13
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves.
14
Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
15
Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum.
16
Declinansque ad eam in via ait: " Veni, coeam tecum "; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: " Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? ",
17
dixit: " Mittam tibi haedum de gregibus ". Rursum illa dicente: " Si dederis mihi arrabonem, donec mittas illum ",
18
ait Iudas: " Quid vis tibi pro arrabone dari? ". Respondit: " Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes ". Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit
19
et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus.
20
Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam,
21
interrogavit homines loci illius: " Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? ". Respondentibus cunctis: " Non fuit in loco isto meretrix,
22
reversus est ad Iudam et dixit ei: " Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum ".
23
Ait Iudas: " Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam ".
24
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: " Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ". Dixitque Iudas: " Producite eam, ut comburatur ".
25
Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: " De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus ".
26
Qui, agnitis pignoribus, ait: " Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo ". Attamen ultra non cognovit illam.
27
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
28
" Iste egressus est prior ".
29
Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: Qualem rupisti tibi rupturam? ". Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura).
30
Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum; qui appellatus est Zara (id est Ortus solis).
← Chapter 37
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 39 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50