bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Jeremiah 14
Jeremiah 14
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 13
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 51
Chapter 52
Chapter 15 →
1
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sic citate.
2
Luget Iuda,et portae eius languescuntet contristatae iacent in terra,et clamor Ierusalem ascendit.
3
Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam:venerunt ad cisternas,non invenerunt aquam;reportaverunt vasa sua vacua,confusi sunt et afflictiet operuerunt capita sua.
4
Propter terrae vastitatem,quia non venit pluvia in terram,confusi sunt agricolae,operuerunt capita sua.
5
Nam et cerva in agro peperit et reliquit,quia non erat herba.
6
Et onagri steterunt in collibus,traxerunt aerem quasi thoes;defecerunt oculi eorum,quia non erat herba.
7
" Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos,Domine, fac propter nomen tuum,quoniam multae sunt aversiones nostrae,tibi peccavimus.
8
Exspectatio Israel,salvator eius in tempore tribulationis,quare quasi peregrinus es in terraet quasi viator declinans ad pernoctandum?
9
Quare es velut vir attonitus,ut fortis, qui non potest salvare?Tu autem in medio nostri es, Domine,et nomen tuum invocatum est super nos;ne derelinquas nos ".
10
Haec dicit Dominus populo huic: " Ita diligunt vagari, pedes suos non prohibent et Domino non placent ". Nunc recordatus est iniquitatum eorum et visitat peccata eorum.
11
Et dixit Dominus ad me: " Noli orare pro populo isto in bonum.
12
Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum; et, si obtulerint holocautomata et oblationes, non suscipiam ea; quoniam gladio et fame et peste consumam eos ".
13
Et dixi: " Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: "Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto" ".
14
Et dixit Dominus ad me: " Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
15
Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: "Gladius et fames non erit in terra hac": In gladio et fame consumentur prophetae illi;
16
et homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum.
17
Et dices ad eos verbum istud:Deducant oculi mei lacrimamper noctem et diem, et non taceant,quoniam contritione magna contrita estvirgo filia populi mei,plaga pessima vehementer.
18
Si egressus fuero ad agros,ecce occisi gladio;et, si introiero in civitatem,ecce attenuati fame;propheta quoque et sacerdosabierunt per terram nescientes ".
19
Numquid proiciens abiecisti Iudam,aut Sion abominata est anima tua?Quare ergo percussisti nos,ita ut nulla sit sanitas?Exspectavimus pacem, et non est bonum,et tempus curationis, et ecce turbatio.
20
Cognovimus, Domine, impietates nostras,iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
21
Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum,ne facias contumeliam solio gloriae tuae;recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum.
22
Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant,aut caeli possunt dare imbres?Nonne tu es Dominus Deus noster,quem exspectamus?Tu enim fecisti omnia haec.
← Chapter 13
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 51
Chapter 52
Chapter 15 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52