bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Jeremiah 18
Jeremiah 18
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 17
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 51
Chapter 52
Chapter 19 →
1
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2
" Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ".
3
Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam;
4
et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret.
5
Et factum est verbum Domini ad me dicens:
6
" Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
7
Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud;
8
si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei.
9
Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud;
10
si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei.
11
Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ".
12
Qui dixerunt: " Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ".
13
Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes:quis audivit talia horribilia,quae fecit nimis virgo Israel?
14
Numquid deficiet de petra agrinix Libani,aut arescent aquae erumpentesfrigidae et defluentes?
15
Quia oblitus est mei populus meus,vanitati sacrificanteset impingentes in viis suis,in semitis antiquis,ut ambularent per callesin itinere non trito,
16
ut poneret terram eorum in desolationemet in sibilum sempiternum:omnis, qui praeterierit per eam, obstupescetet movebit caput suum.
17
Sicut ventus urens dispergam eoscoram inimico;dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum ".
18
Et dixerunt: " Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius ".
19
Attende, Domine, ad meet audi vocem adversariorum meorum.
20
Numquid redditur pro bono malum,quia foderunt foveam animae meae?Recordare quod steterim in conspectu tuo,ut loquerer pro eis bonumet averterem indignationem tuam ab eis.
21
Propterea da filios eorum in famemet deduc eos in manus gladii;fiant uxores eorum absque liberis et viduae,et viri eorum interficiantur morte,iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio.
22
Audiatur clamor de domibus eorum;adduces enim super eos latronem repente,quia foderunt foveam, ut caperent me,et laqueos absconderunt pedibus meis.
23
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorumadversum me in mortem;ne propitieris iniquitati eorum,et peccatum eorum a facie tua non deleatur.Fiant corruentes in conspectu tuo;in tempore furoris tui abutere eis.
← Chapter 17
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 51
Chapter 52
Chapter 19 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52