bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Jeremiah 30
Jeremiah 30
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 29
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 51
Chapter 52
Chapter 31 →
1
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2
" Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro;
3
ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam ".
4
Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam:
5
" Quoniam haec dicit Dominus:Vocem terroris audivimus,formido et non est pax.
6
Interrogate et videte, si generat masculus;quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum quasi parturientis,et conversae sunt universae facies in auruginem?
7
Vae, quia magna dies illa,nec est similis eius,tempusque tribulationis est Iacob,et ex ipso salvabitur.
8
Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni,
9
sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.
10
Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob,ait Dominus,neque paveas, Israel,quia ecce ego salvabo te de terra longinquaet semen tuum de terra captivitatis eorum;et revertetur Iacob et quiescetet securus erit, et non erit quem formidet;
11
quoniam tecum ego sum,ait Dominus,ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibus,in quibus dispersi te;te autem non faciam in consummationem,sed castigabo te in iudicionec quasi innocenti parcam tibi.
12
Quia haec dicit Dominus:Insanabilis fractura tua,pessima plaga tua;
13
non est qui iudicet iudicium tuum;sunt ulceri medicamina,tibi vero cicatrix non obducitur.
14
Omnes amatores tui obliti sunt tui,te non quaerunt;plaga enim inimici percussi tecastigatione crudeli:propter multitudinem iniquitatis tuaedura facta sunt peccata tua.
15
Quid clamas super contritione tua?Insanabilis est dolor tuus.Propter multitudinem iniquitatis tuaeet propter dura peccata tua feci haec tibi.
16
Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur,et universi hostes tui in captivitatem ducentur,et, qui te vastant, vastabuntur,cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
17
Obducam enim cicatricem tibiet a vulneribus tuis sanabo te,dicit Dominus,quia Eiectam vocaverunt te,Sion haec, quae non habebat requirentem.
18
Haec dicit Dominus:Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacobet tectis eius miserebor,et aedificabitur civitas in ruinis suis,et arx in loco suo fundabitur;
19
et egredietur de eis laus voxque ludentium.Et multiplicabo eos, et non imminuentur,et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20
Et erunt filii eius sicut a principio,et coetus eius coram me permanebit,et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum.
21
Et erit dux eius ex eo,et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me.Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum,ut appropinquet mihi?,ait Dominus.
22
Et eritis mihi in populum,et ego ero vobis in Deum.
23
Ecce turbo Domini, furor egrediens,procella ruens;in capite impiorum conquiescet.
24
Non cessabit ab ira indignationis Dominus,donec faciat et compleatcogitationes cordis sui;in novissimo dierum intellegetis ea.
← Chapter 29
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 51
Chapter 52
Chapter 31 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52