bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Jeremiah 33
Jeremiah 33
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 32
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 51
Chapter 52
Chapter 34 →
1
Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio custodiae, dicens:
2
" Haec dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius:
3
Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis.
4
Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius et ad domos regis Iudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro gladio
5
venientium, ut dimicent cum Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum.
6
Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis
7
et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio.
8
Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me;
9
et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis.
10
Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et foris Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore,
11
vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium:Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus,quoniam in aeternum misericordia eius";et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus.
12
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum.
13
In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
14
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
15
In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam in terra.
16
In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra.
17
Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel;
18
et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus diebus ".
19
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
20
" Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
21
et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis.
22
Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos ".
23
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
24
" Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: "Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt", et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis?
25
Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui,
26
equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis ".
← Chapter 32
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 43
Chapter 44
Chapter 45
Chapter 46
Chapter 47
Chapter 48
Chapter 49
Chapter 50
Chapter 51
Chapter 52
Chapter 34 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52