bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Job 20
Job 20
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 19
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 21 →
1
Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2
" Idcirco cogitationes meae reducunt me,eo quod intellectus effulsit in me.
3
Doctrinam, qua me arguis, audiam,at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
4
Scisne hoc a principio,ex quo positus est homo super terram,
5
quod exsultatio iniquorum brevis sit,et gaudium impiorum ad instar puncti?
6
si ascenderit usque ad caelum superbia eius,et caput eius nubes tetigerit,
7
quasi sterquilinium in finem perdetur,et, qui eum viderant, dicent: "Ubi est?".
8
Velut somnium avolans non invenietur,transiet sicut visio nocturna.
9
Oculus, qui eum viderat, non videbit,neque ultra intuebitur eum locus suus.
10
Filii eius satagent complacere pauperibus,et manus illius reddent ei possessionem suam.
11
Ossa eius, quae implebantur adulescentia,cum eo in pulvere dormient.
12
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum,abscondet illud sub lingua sua.
13
Parcet illi et non derelinquet illudet celabit in gutture suo.
14
Panis eius in visceribus illiusvertetur in fel aspidum intrinsecus.
15
Divitias, quas devoravit, evomet,et de ventre illius extrahet eas Deus.
16
Venenum aspidum sugebat,et occidet eum lingua viperae.
17
Non videat rivulos olei,torrentes mellis et butyri.
18
Restituet quaestum suum nec deglutiet,de opibus venditionum non laetabitur.
19
Quoniam confringens deseruit pauperes,domum rapuit et non aedificavit eam.
20
Nec est satiatus venter eius;et cum desideriis suis evadere non potuit.
21
Non fuerunt reliquiae de cibo eius,et propterea nihil permanebit de bonis eius.
22
Cum satiatus fuerit, arctabitur;et omnis dolor irruet super eum.
23
Impleat ventrem suum:emittet Deus in eum iram furoris suiet pluet super illum bellum suum.
24
Fugiet arma ferreaet irruet in arcum aereum.
25
Sagitta transverberabit corpus eius,et fulgur iecur eius;vadent et venient super eum horribilia.
26
Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius,devorabit eum ignis, qui non succenditur;affligetur relictus in tabernaculo suo.
27
Revelabunt caeli iniquitatem eius,et terra consurget adversus eum.
28
Auferetur germen domus illius,detrahetur in die furoris Dei.
29
Haec est pars hominis impii a Deo,et hereditas verborum eius a Domino ".
← Chapter 19
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 21 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42