bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Job 29
Job 29
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 28
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 30 →
1
Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit:
2
" Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos,secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
3
Quando splendebat lucerna eius super caput meum,et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
4
Sicut fui in diebus adulescentiae meae,quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,
5
quando erat Omnipotens mecum,et in circuitu meo pueri mei,
6
quando lavabam pedes meos lacte,et petra fundebat mihi rivos olei.
7
Quando procedebam ad portam civitatiset in platea parabam cathedram mihi,
8
videbant me iuvenes et abscondebantur,et senes assurgentes stabant.
9
Principes cessabant loquiet digitum superponebant ori suo.
10
Vocem suam cohibebant duces,et lingua eorum palato suo adhaerebat.
11
Auris audiens beatificabat me,et oculus videns testimonium reddebat mihi,
12
eo quod liberassem pauperem vociferantemet pupillum, cui non esset adiutor.
13
Benedictio perituri super me veniebat,et cor viduae iubilare feci.
14
Iustitia indutus sum et vestivi me,sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
15
Oculus fui caecoet pes claudo;
16
pater eram pauperumet causam viri ignoti diligentissime investigabam.
17
Conterebam molas iniquiet de dentibus illius auferebam praedam.
18
Dicebamque: In nidulo meo moriaret sicut palma multiplicabo dies.
19
Radix mea aperta est secus aquas,et ros morabitur in ramis meis.
20
Gloria mea semper innovabitur,et arcus meus in manu mea instaurabitur.
21
Qui me audiebant, blandiebanturet intenti tacebant ad consilium meum.
22
Verbis meis addere nihil audebant,et super illos stillabat eloquium meum.
23
Exspectabant me sicut pluviamet os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
24
Si quando ridebam ad eos, non credebant,et lux vultus mei non cadebat in terram.
25
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus;cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,eram tamen maerentium consolator.
← Chapter 28
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 30 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42