bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Job 36
Job 36
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 35
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 37 →
1
Addens quoque Eliu haec locutus est:
2
" Sustine me paululum, et indicabo tibi:adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3
Repetam scientiam meam a longeet Factori meo tribuam iustitiam.
4
Vere enim absque mendacio sermones mei,et perfectus scientia adest tecum.
5
Deus potens est; non abicit,potens virtute cordis.
6
Non vivere faciet impium,sed iudicium pauperibus tribuit.
7
Non auferet a iusto oculos suoset reges in solio collocat in perpetuum,et illi eriguntur.
8
Et si fuerint vincti compedibuset vinciantur funibus paupertatis,
9
indicabit eis opera eorumet scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10
Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat,et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11
Si audierint et observaverint,complebunt dies suos in bonoet annos suos in deliciis.
12
Si autem non audierint, transibunt per canalem mortiset consumentur in stultitia.
13
Impii corde sibi reponent iram Deineque clamabunt, cum vincti fuerint.
14
Morietur in iuventute anima eorum,et vita eorum in adulescentia.
15
Eripiet de angustia sua pauperemet revelabit in tribulatione aurem eius.
16
Igitur salvabit te de ore angusto,amplitudo et non angustiae erunt sub te;requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
17
Causa tua quasi impii iudicata est,causam iudiciumque tenebunt.
18
Cave, ne te seducat abundantia,nec multitudo donorum inclinet te.
19
Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia?Et omnes conatus roboris?
20
Ne inhies nocti,ut ascendat turba pro eis.
21
Cave, ne declines ad iniquitatem;propter hoc enim expertus es miseriam.
22
Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua.Quis ei similis doctor?
23
Quis poterit scrutari vias eius,aut quis potest ei dicere: "Operatus es iniquitatem"?
24
Memento, ut magnifices opus eius,de quo cecinerunt viri.
25
Omnes homines vident eum,unusquisque intuetur procul.
26
Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram;numerus annorum eius inaestimabilis.
27
Qui aufert stillas pluviaeet effundit imbres ad instar fluminis,
28
quos nubes effundunt,stillantes super homines multos.
29
Profecto quis intellegit dilatationem nubium,strepitum tabernaculi eius?
30
Ecce extendit circum se lumen suumet fundamenta maris texit.
31
Per haec enim iudicat populoset dat escas copiose.
32
In manibus abscondit lucemet praecipit ei, ut percutiat.
33
Fragor eius de eo annuntiat,zelans ira contra iniquitatem.
← Chapter 35
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 37 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42